HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXXIII: De vitulo conflatili

#Exod. XXXII

Videns populus quod Moyses moram faceret, dixit ad Aaron: Fac nobis Deos, qui praecedant nos, Moysi enim ignoramus quid acciderit. Excusant se Hebraei dicentes, quia Eloim non tantum deos; sed etiam dominos sonat, et dicunt eos petiisse duces itineris. Aaron vero, et Hur restiterunt. Sed indignatus populus, spuens in faciem Hur, sputis, ut traditur, eum suffocavit. Unde timens Aaron ait: Tollite inaures uxorum, et liberorum, et afferte ad me. Hoc erat quod charius et pretiosius habebant, putans, quia consulentes avaritiae suae nollent afferre, quas cum accepisset formavit ex eis vitulum conflatilem opere fusorio. Forte aliud non reciperent, quia adoraverunt bovem in Aegypto. Tradunt quidam Aaron projecisse in ignem inaures, et inde opere daemonis conflatum caput vituli tantum, quod tamen quandoque vitulus, quandoque caput vituli vocatur, quia in excusationem sui inferius legitur Aaron dixisse Moysi. Projeci illud in ignem, et egressus est hic vitulus. Et dixit populus: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Fecitque Aaron altare coram eo, et in crastinum indixit solemnitatem, maneque surgentes, obtulerunt hostias, seditque populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere, id est adorare. Tunc ait Dominus ad Moysen: Descende, peccavit populus tuus. Quasi dicat: jam non meus. Dimitte me, ut deleam eos faciamque te in gentem magnam. Cui Moyses. Quaeso, Domine, quiescat ira tua ne dicant Aegyptii; Callide eduxit eos, ut interficeret eos in montibus, impotens eis dare terram, quam promiserat. Recordare quoque servorum tuorum, quibus jurasti dicens. Terram hanc dabo semini vestro. Placatoque Domino, descendit Moyses ferens tabulas, ex utraque parte digito Dei scriptas. Cui occurrit Josue, qui forte singulis diebus in occursum ejus egrediebatur. Non enim credibile est cum Moysi eum jejunasse. Et ait ad Moysen: Ululatus pugnae est in castris. Cui Moyses: Imo vox est cantantium. Et appropinquans, vidit vitulum, et choros, et iratus projecit tabulas, et confractae sunt. Combussitque vitulum, et massam redegit in pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Cumque accusaret Aaron, quia populum audierat, excusans se Aaron, dixit quae supradicta sunt, dicens se timuisse populum, quia pronus erat ad malum. Videns ergo Moyses, quod ornamentis nudatus esset populus, scilicet, vel auxilio Dei, vel potius idololatria, quam longo tempore ante conceperat, tandem manifestaverat: vel forte videns sibi indicatos a Deo sceleris auctores per pulverem bibitum, qui in barbis eorum miraculose apparuit, stans in porta castrorum, et advocans levitas ait: Qui Domini est jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum, transite per medium castrorum, occidat quisque amicum suum, et fratrem, quem scilicet signatum pulvere invenerit. Et ceciderunt ea die quasi tria millia. Alia translatio habet viginti tria millia. De his omnibus, quae dicta sunt de vitulo, tacet Josephus; tantum opiniones eorum de mora Moysi narrat. Alii enim dicebant eum a bestiis comestum, alii a Domino translatum, alii sanae mentis cum Domino philosophantem.